Rozmiar: 15909 bajtów

1289. Oktober 31, Ratibor.

Herzog Mesko schenkte dem Kloster 100 fränkische Hufen bei Novum castrum (in Oppeln, setzt das Copialbuch hinzu) im Walde Vitalienrott; mit Zustimmung seines Bruders Premizl, dessen Siegel aber fehlt.

In Nomini Domini Amen. Etsi munificencie nostre gracia cunctis quos nostrum regit Dominium comunis esse debeat fidelibus, illos tamen graciori favore conplectimur, quos humilioris habitus gravat condicio, et qui in sola protectione nostre lenitatis respirant. Noverint igitur universi et singuli presentem paginam inspecturi, quod nos Mesco dei gracia dux Opoliensis dominus in Ratibor, cum monasterio nostro cognominato wlgariter Bosidom pie volentes agere, necnon elemosinas nostrorum progenitorum in ipsa cupientes adaugere, ut singulare nostrum memoriale quemadmodum nostri progenitores, relinquamus in eadem, de consensu et voluntate carissimi fratris nostri ducis Premizlii, dicto monasterio Bosidom damus Centum mansos Franconicos in silva nostra circa novum castrum, que Uitalissoua poramba dicitur, perpetuo possidendos, quos prepositus et cenobium dicte pluries Domus locabunt, prout eis visum fuerit expedire, et quamcunque libertatem locatoribus et eis qui locandi sunt dederint, volumus sine interrupcione qualibet observare. Omnem etiam libertatem quam nostri progenitores in aliis prediis erogarunt et suis instrumentis confirmarunt domui sepedicte, nos in mansis pretaxatis condonamus, ut videlicet omnes questus iudiciorurn pro se habeant et nulli penitus officialium nostrorum subiaceant, et ad vectigalia queris nullo unquam tempore teneantur; cetera autem in instrumentis dictorum nostrorum progenitorum plenius continentur. Et ut omnia prehabita necnon eorum singula perhenniter maneant inconvulsa, presentem paginam super ipsis conscribi precepimus et tam nostri quam fratris nostri sigillorum munimine roborari. Datum Ratibor per manus Arnoldi summi Notharii in vigilia omnium sanctorum, anno domini m°.cc°.lx°x°x°. Nono. Presentibus his militibus, Iascone Corniza, Pascone Warmundi, Dalberto, Wernero, Michaele, Pribizlao et aliis quam pluribus.

Mit anhangendem Siegel des Herzogs Mesko: für dasjenige des Herzogs Premizl sind Einschnitte gemacht, es scheint aber niemals angehängt worden zu sein.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 1, Urkunden des Klosters Czarnowanz. Hrsg von dr W. Wattenbach, Breslau 1857.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów